monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 243

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 243
Attende tamen. Sicut homo in arca sua pulcherrimam gemmam habens, eam metallo imponit ut hominibus appareat, sic et ego in corde meo Filium meum habens eum de Virgine incarnari volui ut ipse credentibus salutem vitae conferret. Quod si ei carnalem patrem dedissem, quis tunc esset? Videlicet non filius sed servus meus; sed hoc esse non debuit.